3766. `In agro': quod significet pro Ecclesiis, constat ex significatione `agri' quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n. 2971; Ecclesia in Verbo significatur per terram, per humum, et per agrum, at cum differentia; quod `ager' sit Ecclesia, est inde quia illa sicut ager recipit semina boni et veri; Ecclesia enim Verbum habet, e quo illa; inde quoque est quod quicquid in agro est, etiam significet id quod est Ecclesiae, sicut sementis, messis, seges, triticum, hordeum, et reliqua, et quoque haec cum differentia.