3762. `Et ivit terram filiorum orientis': quod significet ad vera amoris, nempe elevationem, constat ex significatione `terrae filiorum orientis'; quod Aram seu Syria dicta sit terra filiorum orientis, patet quia illuc se contulit Jacob, videatur etiam n. 3249; quod per `Syriam' in genere significentur cognitiones boni n. 1232, 1234 ostensum est, at in specie per `Aram Naharaim' seu Syriam fluviorum significantur cognitiones veri, n. 3051, 3664; hic autem non dicitur quod iverit ad Aram seu Syriam sed `ad terram filiorum orientis,' ut significetur id de quo in toto hoc capite agitur, nempe ascensus ad vera amoris: vera amoris dicuntur illa vera quae alibi vera caelestia appellata sunt, sunt enim cognitiones de charitate erga proximum, deque amore in Dominum; in sensu supremo, in quo agitur de Domino, sunt vera Divini amoris;
[2] illa vera, nempe de charitate erga proximum et de amore in Dominum, discenda sunt antequam homo regenerari potest, et quoque agnoscenda et credenda, et quantum agnoscuntur, {1}creduntur, (c)et vita imbuuntur, tantum quoque regeneratur homo, {2}et tunc tantum implantantur illa naturali hominis, in quo sunt ut in sua humo;
implantantur ibi primum per instructionem a parentibus et magistris, dein ex Verbo Domini, postea ex propria reflexione super illa, {3}sed per illa solum reponuntur solum in memoria naturali hominis, ac inter cognitiones ibi referuntur; sed usque non agnoscuntur, creduntur, et imbuuntur, nisi sit vita secundum illa, tunc enim homo in affectionem venit, et quantum in {4}affectionem ex vita venit, tantum naturali ejus, ut suae humo, implantantur;
quae non ita implantantur, {5}quidem apud hominem sunt, sed modo in memoria ejus sicut aliquod cognitivum aut historicum, quod non ad aliud conducit quam ut de illis loqui possit, et per illa captare famam, (c)et per hanc lucrari opes et honores; sed {6}tunc non implantata sunt. [3] Quod per `terram filiorum orientis' significentur vera amoris, ita cognitiones veri quae tendunt ad bonum, {7}constare potest a significatione `filiorum' quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex significatione `orientis' quod sit amor, de qua n. 101, 1250, 3249; terra illorum est humus in qua sunt{8}; quod `filii orientis' sint illi qui in cognitionibus veri et boni, proinde in veris amoris, constare (t)etiam potest alibi ex Verbo, ut in Libro Primo Regum, Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, v 10 [A.V. iv, 30];
ubi per `sapientiam filiorum orientis' significantur cognitiones interiores veri et boni, ita ii qui in illis sunt; per `sapientiam autem Aegyptiorum' scientia earundem quae in gradu inferiore est;
quod per `Aegyptios' significentur {9}scientifica in genere, videatur n. 1164, 1165, 1462: [4] apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Surgite, ascendite contra Kedarem, devastate filios orientis, tentoria et greges eorum sument, cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum sument, xlix 28 [29];
ibi quod per `filios orientis' intelligantur illi qui in cognitionibus boni et veri sunt, constat ex eo (x)quod `sument tentoria et greges eorum, tum cortinas, et omnia vasa eorum, ut et camelos'; per `tentoria' enim significantur sancta boni, n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, per `greges' bona charitatis, n. 343, 2566;
per `cortinas' sancta vera, n. 2576, 3478, per `vasa' vera fidei, et scientifica, n. 3068, 3079, per `camelos' scientifica in communi, n. 3048, 3071, 3143, 3145; ita per `filios orientis' illi qui in illis {10}sunt, hoc est, qui in cognitionibus boni et veri. [5] Quod sapientes ab {11}orientalibus, qui venerunt ad Jesum, cum nasceretur, fuerint ex illis qui filii orientis dicti sunt, constare potest ex eo quod illi in cognitione fuerint quod nasciturus Dominus, et quod Adventum Ipsius sciverint ex stella quae illis apparuit in oriente, de quibus ita apud Matthaeum, Cum nasceretur Jesus in Bethlehem Judaeae, . . . ecce sapientes ab orientalibus venerunt in Hierosolymam, dicentes, Ubi est natus Rex Judaeorum? vidimus enim Ipsius stellam ab oriente, et venimus adorare Ipsum, ii 1, 2;
quod apud filios orientis qui e Syria, tale propheticum ab antiquo fuerit, constat a prophetia Bileami de Adventu Domini, apud Mosen, Video Ipsum, et non nunc, conspicio Ipsum et non propinquus, orietur stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, Num. xxiv 17;
quod Bileamus fuerit ex terra filiorum orientis seu ex Syria, patet ex his apud Mosen, Edidit Bileamus enuntiatum suum, et dixit, A Syria adduxit me Balakus rex Moabi, ex montibus orientis, Num. xxiii 7;
sapientes illi qui venerunt ad Jesum cum nasceretur, vocantur magi, sed ita dicti sunt sapientes {12}illo tempore, ut constat ex pluribus locis, ut Gen. xli 8; Exod. vii 11; Dan. ii 27; iv 3, 4 [A.V. 6, 7]; 1 Reg. v 10 [A.V. iv 30]; et passim apud Prophetas. [6] Quod `filii orientis' in opposito sensu significent cognitiones mali et falsi, ita illos qui in illis sunt, constat apud Esaiam, Recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; . . . involabunt in humerum Philistaeorum versus mare, et simul depraedabuntur filios orientis, xi 14:
apud Ezechielem, Contra filios Ammonis, Ecce Ego tradidi te filiis orientis in hereditatem, et collocabunt ordinationes suas in te, xxv 4, 10:
in Libro Judicum, Cum seminavit Israel, et ascendit Midian et Amalek, et filii orientis, et ascenderunt {13}supra illum, vi 3;
`Midian' pro illis qui in falso, quia non in vitae bono, n. 3242;
`Amalek' pro illis qui in falsis, quibus oppugnant vera, n. 1679;
`filii orientis' pro illis qui in cognitionibus falsi. @1 i et$ @2 tantum illa implantantur naturali hominis, in quo seu ubi sunt$ @3 tunc reponuntur in memoria naturali hominis, et inter cognitiones ibi referuntur; sed usque illa fieri nequeunt, nempe ut agnoscantur, credantur et imbuantur, nisi sit vita secundum illa, tunc enim in affectione sunt,$ @4 affectione$ @5 etiam ibi quidem esse possunt, sed modo ut aliquod$ @6 apud hoc illa$ @7 i etiam$ @8 i hic naturale, ut supra dictum$ @9 scientia$ @10 after veri$ @11 Gk is plural, i.e., ( )$ @12 tunc temporis$ @13 super$