Arcana Coelestia (Potts) n. 3728

Previous Number Next Number See English 

3728. `Et fudit oleum super caput illius': quod significet sanctum bonum, constat a significatione `olei' quod sit caeleste amoris seu bonum, de qua n. 886, 3009; ex significatione `capitis' quod sit id quod superius est, seu quod idem, id quod interius;

quod bonum sit superius seu interius, et verum sit inferius seu exterius, multis in locis ostensum est; inde patet quid per ritum illum antiquum quod fuderint oleum super caput statuae, significatum, quod nempe {1}verum non esset absque bono, sed ex bono, ita quod bonum dominaretur, sicut caput super corpus; verum enim absque bono non est verum, sed est sonus nullius vitae, et tale ut dissipetur ex se, {2}in altera vita dissipatur etiam apud illos qui prae aliis verum seu {3}doctrinalia fidei, etiam qui {3}doctrinalia amoris sciverunt si non in bono {4}vixerunt, ac ita si non ex bono verum retinuerint; [2] inde Ecclesia non est Ecclesia ex vero separato a bono, proinde non a fide separata a charitate, sed (c)a vero quod ex bono, seu (c)a fide quae ex charitate; etiam simile significatur per illa quae Dominus ad Jacobum dixit, Ego Deus Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi votum,Gen. xxxi 13:

et per quod Jacob iterum statuit statuam, statuam lapidis, et libavit super illa libamen, et fudit super (c)illa oleum, Gen. xxxv 14;

per `libare libamen super statua' significatur Divinum bonum fidei, et per `fundere oleum super (c)illa' Divinum bonum amoris. Quod fundere oleum super lapidem, absque significatione alicujus rei caelestis ac spiritualis, foret quoddam ridiculum et idololatricum, quisque videre potest. @1 bonum esset ex quo verum$ @2 i quoque$ @3 vera$ @4 vixerint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church