Arcana Coelestia (Potts) n. 371

Previous Number Next Number See English 

371. Antiquissimi per 'loquentem Jehovam' significabant perceptionem, nam noverunt quod Dominus daret illis percipere; perceptio haec non diutius manere potuit quam cum amor principale esset; cum cessavit amor in Dominum, et sic erga proximum, periit perceptio; et quantum amoris remansit, tantum perceptionis. Perceptivum hoc proprium erat Antiquissimae Ecclesiae; sed postquam fides separata est ab amore, ut in postdiluvianis, et charitas data per fidem, successit conscientia, quae quoque dictat, sed alio modo, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum conscientia dictat, similiter dicitur, nempe quod Jehovah loquatur in Verbo; quia conscientia formatur ex revelatis et cognitionibus e Verbo; et cum Verbum dicit seu dictat, est Dominus qui dicit; quare nihil communius est dicere, etiam hodie, quam quod Dominus loquatur, cum agitur de re conscientiae aut fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church