3696. `Et cubuit in loco illo': quod significet tranquillitatem status, constat a significatione `cubare' quod sit in statu tranquillitatis esse; cubatio enim et dormitio non aliud est; quod `cubare' in sensu interno illud sit, constare quoque potest ab aliis locis in Verbo, de quibus mox infra. Cum regenerandis, de quibus hic in sensu interno repraesentativo agitur, ita se habet, quod omnium primo sint in statu tranquillitatis, seu in statu pacis externae, nam pax externa seu {1}in externis vocatur tranquillitas; producitur etiam a statu pacis Divino qui intime, et existit in externis per id quod cupiditates et falsitates removeantur, hae enim sunt quae omnem irrequiem causantur; omnis etiam homo in statu tranquillitatis est in principio vitae suae seu in infantia, sed quantum homo in vitam pergit, seu adolescit, tantum a statu illo se removet, quia se dat in curas mundanus, et inde anxietates per cupiditates amoris sui et mundi, et per falsitates inde: [2] {2}paene consimiliter se habet cum vita nova apud hominem qui regeneratur; principio est ei status tranquillitatis, sed sicut in vitam novam transit, ita etiam in statum intranquillum; emergunt enim et prodeunt mala et falsa, quae prius imbuerat, et perturbant illum, et tandem usque adeo ut in tentationibus et vexationibus sit a turba diabolica, quae continue connititur statum vitae ejus novae destruere; sed usque est status pacis ei intime, qui nisi intime foret, non pugnaret, spectat enim continue illum in pugnis in quibus est, ut finem, qui nisi {3}esset finis, nusquam ei foret vis et robur (x)ad pugnandum; inde quoque est quod vincat; et quia ille est finis, etiam post pugnas seu tentationes in illum statum venit; est ille sicut status veris, qui post statum autumni et hiemis succedit, seu sicut status aurorae qui post vesperam et noctem; quod status pacis in spiritualibus sit instar {4}veris et aurorae in naturalibus, videatur n. 1726, 2780; et quod pax a bono et vero sit, et irrequies a malo et falso, n. 3170. [3] Quod `cubare' in Verbo significet tranquillitatis statum, constare potest ab his locis; apud Mosen, Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea observaveritis, et feceritis illa, . . . dabo pacem in terra, et cubabitis, et nemo terrefaciens; et cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per terram vestram, Lev. xxvi 3, 6;
`cubare' manifeste de statu pacis et tranquillitatis; `fera mala' pro cupiditatibus mali, n. 45, 46, 908, quae `cessabunt'; `gladius' pro falso pugnante contra verum, n. 2799, quod `non transibit'; inde quoque patet quod pax et pacis tranquillitas sit a bono et vero, {5}et quod destructio ejus a malis et falsis: [4] apud Esaiam, Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et vitulus et leo juvenis una, et puer parvus ducet eos; et juvenca et ursus pascent, una cubabunt foetus eorum, xi (x)5, 6, 7;
ubi de Domino et de statu pacis in regno Ipsius; `cubabunt una' pro quod non infestari poterunt ab ullo malo et falso: apud Hosheam, Pangam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos confidenter, ii 18;
{6}pariter `cubare' pro statu tranquillitatis remotis falsis et malis, quae inducunt {7}irrequiem: [5] apud Davidem, Ego cubabo et dormiam, et expergiscar, quia Jehovah sustentat me; non timebo a myriadibus populi, qui circumcirca ponunt se contra me, Ps. iii 6, 7 [A.V. 5, 6];
`cubare et dormire' pro statu tranquillitatis et securitatis: apud eundem, In pace simul cubabo et dormiam, quia Tu Jehovah solus confidenter me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8]: et apud eundem, In pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum ducet me;
animam meam recreabit, Ps. xxiii 2, 3. Ex quibus patet quod status pacis et tranquillitatis per `cubare' describatur; et quod per `cubare in loco illo' significetur tranquillitas status, 'locus' enim in sensu interno est status, n. 3692. @1 i apparens$ @2 se habet similiter$ @3 foret$ @4 i status$ @5 mala et falsa sint, quae statum illum apud hominem destruant$ @6 similiter$ @7 i in tentationes et faciunt$