Arcana Coelestia (Potts) n. 3671

Previous Number Next Number See English 

3671. `Tibi et semini tuo cum te': quod significet cum bono et vero quod inde, constat ex repraesentatione Jacobi, qui hic est `tibi,' quod sit {1}bonum veri seu bonum quod ex vero, de qua supra; et ex significatione `seminis' quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3373; `cum te' significat quod adjunctum bono veri, quod est `Jacob.' Se habet cum bono et vero, sicut cum seminibus, et cum humo; bonum interius est sicut semen quod producit sed non nisi quam in bona humo; bonum et verum exterius est sicut humus, in qua producitur; illud, nempe semen, quod est bonum et verum interius, non aliter radicari potest; inde est quod rationale hominis {2}omnium primo regeneratur, nam ibi sunt semina, et dein naturale, ut hoc inserviat pro humo, n. 3286, 3288, 3321, 3368, 3493, 3576, 3620, 3623; et quia naturale est sicut humus, bonum et verum fructificari et multiplicari potest in rationali, quod non fieri posset nisi alicubi haberet humum, in qua semen suam radicem. Ex hac comparatione, sicut in speculo videri potest quomodo se habet cum regeneratione{3}, et cum plurimis arcanis ejus; [2] intelligere bonum et verum et velle illa, est rationalis, perceptiones boni et veri inde sunt sicut semina, at scire illa et agere illa est naturalis; ipsa scientifica et opera sunt sicut humus; quando homo afficitur scientificis quae confirmant bonum et verum, et magis cum jucundum appercipit in agendo illa, tunc sunt semina ibi ut in sua humo, et crescunt; inde bonum fructificatur et verum multiplicatur, et continue ex humo illa ascendunt in rationale, et hoc perficiunt; aliter se habet cum homo intelligit bonum et verum, et quoque interius {4}percipit aliquid velle, sed usque non amat scire illa, et minus facere illa, tunc non fructificari potest bonum et multiplicari verum in rationali. @1 bonum quod ex vero seu bonum veri$ @2 before rationale$ @3 i hominis$ @4 vult illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church