Arcana Coelestia (Potts) n. 3653

Previous Number Next Number See English 

3653. Ex his nunc constare potest quod status vastationis Ecclesiae quoad bona amoris et vera fidei in his versibus plene descriptus sit, et quod simul hortatio ad illos qui in illis sunt, quid tunc facient: sunt triplicis generis homines intra Ecclesiam, nempe qui in amore in Dominum sunt, qui in charitate erga proximum, et qui in affectione veri; {1}qui in prima classe sunt, {2}nempe qui in amore in Dominum{3}, in specie significantur per quod `qui in Judaea, fugiant in montes' in altera classe sunt illi qui in charitate erga proximum, et in specie significantur per `qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua': in tertia classe sunt illi qui in affectione veri, et in specie significantur per `qui in agro ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam.' Videantur quae de his prius in Altera Parte n. 2454 dicta, et quae explicata sunt, et ibi quoque quid sit `reverti retro, et respicere post se. @1 illi$ @2 ita$ @3 i sunt,et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church