3645. Universum Regnum Domini est regnum finium et usuum sic ut ne minimum ibi existat, quod non pro fine habeat usum; datum est mihi (t)manifeste percipere sphaeram Divinam illam, nempe finium et usuum, et quaedam tunc quae non enuntiabilia sunt; ex illa sphaera profluunt, et per illam reguntur, omnia et singula; quantum affectiones, cogitationes et actione in se habent finem benefaciendi ex corde, tantum homo, spiritus et angelus in Maximo Homine est, hoc est, in caelo; quantum autem homo et spiritus, finem malefaciendi ex corde habet, tantum extra Maximum Hominem est, hoc est, in inferno.