3641. Apparent omnes, tam qui in caelo quam qui in inferno sunt, erecti, capite sursum et pedibus deorsum, at usque in se et secundum visum angelicum sunt in alio positu, nempe qui in caelo, capite versum Dominum, Qui ibi est Sol et sic centrum commune, a quo omnis positus et situs; at infernales coram visu angelico sunt capite deorsum et pedibus sursum, ita in positu opposito, etiam in obliquo; est enim infernalibus id infra quod caelestibus supra, et infernalibus id supra quod caelestibus infra. Inde aliquantum patescit quomodo caelum cum inferno possit quasi unum facere, seu simul referre unum in sim et positu.