3639. Omnes situs ibi se habent inde respective ad corpus humanum secundum plagas ab illo, hoc est, dextrorsum, sinistrorsum, antrorsum, retrorsum, in quocumque positu, ut et secundum plana, ut ad planum capitis, ejus partium ut frontis, temporum, oculorum, aurium; ad planum corporis, ut ad planum scapularum, pectoris, abdominis, lumborum, genuum, pedum, plantarum; tum quoque supra caput et infra plantas pedis, ad omnem obliquitatem; etiam ad tergum, ab occipitio deorsum: ex ipso situ cognoscitur quaenam societates sunt, et ad quas provincias organorum et membrorum hominis pertinent, quod {1}nunquam fallit, sed magis ab eorum genio et indole quoad affectiones. @1 nusquam$