Arcana Coelestia (Potts) n. 3613

Previous Number Next Number See English 

3613. `Et commoreris cum eo diebus aliquibus': quod significet successivum, constat ex significatione `commorari' quod sit simile ac habitare, ita quod sit vivere, de qua n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; sed `commorari' praedicatur de vita veri cum bono, et `habitare' (x)de vita boni cum vero; et ex significatione `dierum' quod sint tempora et status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462; ita est vita temporum et statuum sequentium, proinde successivum, quod per `commorari cum eo diebus aliquibus' hic significatur: de successivo hoc, seu commoratione Jacobi cum Labane, agitur in capitibus quae sequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church