Arcana Coelestia (Potts) n. 3610

Previous Number Next Number See English 

3610. `Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te': quod significet animum invertendi statum et privandi verum vita a se, constat ex significatione `consolari se alicui' quod sit sedare irrequiem animi spe de aliquo seu de aliqua re, `tibi' involvit status veri inversionem; et ex significatione `occidere te' seu Jacobum quod sit privare verum vita a se, de qua mox supra n. 3607, ubi ostensum quod privare verum vita, non sit (t)exstinguere illud, sed vivificare; ita enim cum vita veri se habet: quando illi qui in vero seu in affectione veri sunt, non vivunt secundum verum quod sciunt et quo afficiuntur, tunc est aliquod volupe et jucundum ex amore sui seu amore mundi, quod se adjunxit affectioni veri, quod sicut bonum apparet, cum tamen {1}id bonum non sit, nisi respective ad usum quod sic introduci queant et addisci vera, quae postea ipsi bono et ejus vitae inservire possint; cum verum in illo statu est, hoc est, illi qui in affectione veri sunt, tunc dicitur verum vitam habere a se, quae quod non vita sit, constat ex eo quod amori sui et amori mundi, seu eorum volupi et jucundo, non insit vita, sed amori caelesti et spirituali, et {2}eorum jucundo et volupi; quare cum verum, hoc est, illi qui in tali affectione veri sunt, privantur illa vita, tunc primum accipiunt vitam seu tunc primum vivificantur; [2] haec capere nequaquam possunt illi qui in affectione sui et mundi sunt, credunt enim quod non alia vita dari queat, consequenter {3}si illa vita privarentur, prorsus non viverent, nam qui in illa vita sunt, nullatenus possunt scire quid vita spiritualis et caelestis; cum tamen ita se habet quod cum privantur vita illa, nempe affectionis sui et mundi, tunc vita influat a Domino, qualis est angelica et caelestis, cum sapientia et felicitate ineffabili, ex qua vita cum prior vita spectatur, apparet prior sicut nulla vel sicut brutorum animalium sordida; nam nihil Divini inest, praeter quod cogitare possint et loqui, et sic apparere externa forma sicut alii. [3] {4}Cum hoc quod bono esset animus invertendi statum et privandi verum vita a se, quae significantur per quod `Esau consolans se tibi ad occidendum te,' ita se habet: bono apud hominem qui regeneratur, continue est animus invertendi statum, et redigendi eum in talem ordinem ut verum non priore loco sit, sed sicut convenit statui caeli, ut posteriore sit; sed hic animus alte latet reconditus, nec appercipitur priusquam id factum: se habet hoc sicut amor conjugialis, qui in infantia et pueritia non apparet, sed usque latet reconditus, nec se prodit priusquam omnia et singula disposita sunt ut se manifestare possit; interea omnia media sibi convenientia producit, seu producuntur: similiter in regno vegetabili, in qualibet arbore et in qualibet planta, intime latet conatus producendi fructus seu semina, sed conatus ille non prius se manifestare potest quam cum omnia media prius produxerit, nempe ramulos, folia, flores, quibus productis, tunc conatus ille in actum prodit: ita quoque se habet cum illis qui e novo nascuntur; [4] conjugiale quod est boni et veri diu latet reconditum, sed usque adest sicut conatus in causa efficiente et inde in effectu, {5}sed non apparet antequam omnia disposita sunt, et cum disposita sunt, tunc primum prodit et se manifestat; hic conatus est qui intelligitur per animum invertendi statum et privandi verum vita a se. Inde patet quod sensus internus prorsus alius hic sit quam sonat sensus litterae, nempe quod sit reductio veri in ordinem et ejus vivificatio, non destructio et privatio ejus vitae.(s) @1 hoc$ @2 ejus$ @3 i quod$ @4 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church