3592. `Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau': quod significet statum perceptionis de bono naturali et vero inde, constat ex illis quae supra n. 3548-3550, ad vers. 18 et 19, dicta sunt, ubi similia verba.