Arcana Coelestia (Potts) n. 3571

Previous Number Next Number See English 

3571. Vers. 26-29. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, fili mi. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii me sicut odor agri, cui benedixit Jehovah. Et dabit tibi Deus de rore caeli: et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus. `Dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso' significat perceptionis adhuc interioris gradum: `et osculare me, fili mi' significat num uniri possit: `et accessit, et osculatus est illum' significat praesentiam et unitionem: `et odoratus est odorem vestium illius' significat gratum ex boni vero quod percepit: `et benedixit illi' significat conjunctionem ita: `et dixit, Vide, odor filii mei' significat gratum ex boni vero: `sicut odor agri' significat ut ex bona humo ex qua verum: `cui benedixit Jehovah' significat quod multiplicatur et fructificatur ex Divino: `et dabit tibi Deus de rore caeli' significat ex Divino Vero: `et de pinguedinibus terrae' significat ex Divino Bono: `et multitudinem frumenti' significat inde bonum naturale: `et musti' significat inde verum naturale: `servient tibi populi' significat vera Ecclesiae, {1}seu Ecclesias spirituales: `et incurvabunt se tibi populi' significat vera boni: `esto herus fratribus tuis' significat dominium primum apparens affectionis veri naturalis super affectiones boni naturalis: `et incurvabunt se tibi filii matris tuae' significat super affectiones reliquas veri: `maledicentes tibi maledictus' significat quod qui se disjungit, disjunctus erit: `et benedicentes tibi benedictus' significat qui se conjungit, conjunctus erit. @1 A had these words but deletes them, both A and I omit in n. 3581.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church