3564. Quod `non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae' significet quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale, patet ex eo quod non agnoverit Jacobum pro Jacobo, hoc est, verum quod `Jacobus' repraesentat, sed quod perceperit `Esavum,' hoc est, bonum naturale quod extus, et hoc propter influxum, de quo mox supra n. 3563; inter bonum enim interius et bonum exterius datur communicatio, quia parallelismus, n. 1831, 1832, 3514, non autem inter bonum et verum, nisi influxus boni in verum sit talis qualis mox supra descriptus est.