3533. `Tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi': quod significet ex effectu, constare potest (c)ex significatione `auscultare voci' quod sit oboedire; et ex `vadere, accipere mihi' quod sit facere; et quia hoc ad naturale quoad verum, repraesentatum per Jacobum, dictum est, a rationali quoad verum, hic Divino, {1}per Rebeccam repraesentato, non aliud significatur quam ex effectu; naturale enim {2}ex effectu videt, at rationale ex causa. @1 quod Rebecca$ @2 i nihil nisi$