Arcana Coelestia (Potts) n. 3527

Previous Number Next Number See English 

3527. `Et ego vir levis': quod significet quale veri naturalis respective, constat a repraesentatione `Jacobi,' qui hic est `ego,' quod sit naturale quoad verum, de qua n. 3305; et ex significatione `viri levis' quod sit quale ejus, de qua sequitur. Antequam sciri {1}potest quid haec significant, sciendum quid pilosum, et quid leve; apud hominem {2}ejus interiora in quadam imagine se sistunt in ejus exterioribus, imprimis in facie et ejus vultu; intima ejus ibi hodie non apparent, sed interiora quodammodo nisi ex infantia didicerit simulare, tunc enim alium quasi animum sibi assumit, et consequenter alium vultum inducit, nam animus est qui apparet ex facie; hoc prae aliis ex actuali vita, ita ex assuetudine imbuerunt hypocritae, et eo magis quo plus dolosi sunt; apud illos qui tales non sunt, bonum rationale in facie apparet ex quodam vitae igne, et verum rationale ex ejus ignis luce; haec homo ex connata quadam scientia, absque studio, novit, nam est ejus spiritus vita quoad bonum et quoad verum qui se ita manifestat, et quia homo est spiritus corpore amictus, tale ex perceptione {3}sui spiritus, ita ex se, novit; inde est quod {4}homo quandoque afficiatur ex: vultu alterius, tametsi hoc non sit ex vultu, sed ex mente quae ita elucet; naturale autem apparet {5}ex facie in obscuriore vitae igne, et obscuriore vitae luce; {6}at corporeum {7}vix nisi quam in calore et candore, et in {8}mutatione status eorum secundum affectiones: [2] quia ita interiora in facie imprimis sicut in imagine se manifestant, antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt et prorsus nesciverunt quid esset simulatio, et adhuc minus quid hypocrisis et dolus, alterius mentes conspicuas ut in forma, in facie ejus videre potuerunt, ideo quoque per faciem significabantur voluntaria et intellectualia, seu interiora rationalia quoad bonum et {9}verum, n. 358, 1999, 2434, et quidem interiora illa quoad bonum per sanguinem et ejus rubedinem, ac interiora quoad vera per resultantem inde formam et ejus candorem; at vero {10}interiora naturalia inde excrescunt, qualia sunt pili et squamae cutis, nempe {11}quae ex naturali quoad bonum per `pilos,' et quae ex naturali quoad verum per `squamas'; consequenter illi qui in naturali bono (x)fuerunt, vocabantur `viri pilosi,' qui autem in naturali vero, {12} `viri leves'; ex his constare potest quid per haec verba, `Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis,' in sensu interno significatur, quod nempe quale boni naturalis respective, et quale veri naturalis respective. Inde quoque patet quid Esau repraesentat, nempe quod bonum naturalis, {13}nam Esau dictus est ex piloso, Gen. xxv 25, et Edom ex rubicundo, Gen. xxv 30; {14}mons Seir ubi habitabat, etiam {15}significat tale, nempe comosum; et quia hoc, erat {16}mons per quem ascendebatur ad Seir, qui dicebatur mons glaber seu levis, de quo Jos. xi 17; xii 7, quod etiam repraesentativum erat veri ascendentis ad bonum. [3] {17}Quod `pilosum' praedicetur de bono et inde vero, et quoque in opposito sensu de malo et inde falso, n. 3301 ostensum est; quod autem `leve' praedicetur de vero, ac in opposito sensu de falso, patet quoque ab {18}his locis in Verbo; {19}apud Esaiam, Incalescentes in diis sub omni arbore viridi,...in levibus vallis portio tua, lvii 5, 6;

ubi `incalescere' praedicatur de malo, `levia vallis' de falso: apud eundem, Corroborat faber conflatorem, levigantem malleum cum contusione incudis, dicens {20}ad juncturam, Bonum id, xli 7;

ubi `corroborat faber conflatorem'{21} praedicatur de malo, `levigans malleum' de falso: apud Davidem, Leve faciunt butyra os tuum, cum appropinquat cor ejus, mollia sunt verba prae oleo, Ps. lv 22 [A. V. 21];

{22}ubi `leve os' seu blandum de falso, `cor et inde mollia' de malo: apud eundem, Sepulcrum apertum guttur eorum, lingua sua levia loquuntur, Ps. v 10;

`sepulcrum apertum guttur' de malo, `lingua levia loquens' de falso: apud Lucam, Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt obliqua in directum, et aspera in vias planas, iii 5;

`vallis' pro humili, n. 1723, 3417; `mons et collis' pro elato, n. 1691 `obliquum in directum' pro quod ignorantiae malum in bonum `longitudo' enim et quae longitudinis sunt, praedicantur de bono n. 1613, `aspera in vias planas' pro quod ignorantiae falsa in veri quod `via' praedicetur de vero, n. 627, 2333. @1 possit$ @2 i omnia$ @3 ejus$ @4 afficiatur homo$ @5 in$ @6 et$ @7 non$ @8 mutationibus$ @9 i quoad$ @10 i ejus$ @11 i illa$ @12 i vocabantur$ @13 et quod etiam significatur per pilosum et rubicundum; et dictus Esau$ @14 i et$ @15 a comoso$ @16 this mountain was called (Halaq) == smooth or bare$ @17 quod sicut pilosum praedicatur de bono, ita laeve de vero, et quoque in opposito sensu sicut pilosum praedicatur de malo et de falso quod inde, ita laeve de falso et de malo quod inde$ @18 aliis$ @19 i ut$ @20 Sch has de junctura$ @21 i etiam$ @22 ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church