Arcana Coelestia (Potts) n. 3493

Previous Number Next Number See English 

3493. `Et caligabant oculi ejus a videndo': quod significet cum Rationale vellet illustrare Naturale Divino, constat ex significatione `oculorum' quod sit visus interior seu rationalis, de qua n. 2701; et ex significatione `videre' quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, 2325, 2807, inde cum `caligare dicuntur oculi,' significatur quod amplius non apperceptio, hic {1} non apperceptio illarum rerum quae in naturali; et quia haec significantur per illa verba, significatur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino; quomodo se res habet, constare potest ab illis quae prius de rationali et naturali apud hominem cum regeneratur, dicta et ostensa sunt, nempe quod rationale prius regeneretur quam naturale, ex causa quia rationale est interius et sic (x)propius Divino, et quoque quia est purius et sic aptius ad recipiendum Divinum quam naturale, etiam ex causa quia per rationale regenerandum est naturale, videatur n. 3286, 3288, 3321: [2] cum itaque rationale regeneratum est et non naturale, tunc illud apparet sibi `caligare,' nam non est correspondentia; rationale enim visum suum habet a luce caeli, {2}et naturale visum suum a luce mundi; nisi correspondentia sit, rationale nihil videre potest quod in naturali; est illi omne quod ibi sicut umbra, aut quoque sicut caligo; at vero cum correspondentia est, tunc apparent rationali illa quae sunt in naturali in luce, quia tunc illustrantur illa quae lucis mundi, ab illis quae lucis caeli sunt; illa tunc sicut pellucent; sed haec melius patent ab illis quae de {3}correspondentia prius dicta et ostensa sunt, videantur n. 2987, 2989-2991, 3002, 3138, 3167, 3222, 3223, 3225, 3337, 3485. Per {4}haec nunc aliqualiter capi potest quod per illa verba `caligabant oculi Jishaki a videndo' significetur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino, nempe id etiam Divinum facere, nam in sensu supremo agitur de Domino; quae sic illustrari possunt per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur, de quibus dictum; est enim regeneratio hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490. @1 i quod$ @2 at$ @3 correspondentiis$ @4 illa quae dicta sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church