Arcana Coelestia (Potts) n. 3477

Previous Number Next Number See English 

3477. Dictum est quod continua sint repraesentativa in caelis, et quidem talia quae involvunt arcanissima sapientiae; quae patent coram homine ex sensu litterali Verbi, sunt tam pauca respective sicut aquae oceani ad aquas parvuli lacus; qualia sunt repraesentativa in caelis, constare potest ab illis quae aliquoties prius ex visis relata sunt, et quoque ab his: repraesentata fuit coram aliquibus, quod vidi, lata via et stricta via, de qua in Verbo, lata quae duceret ad infernum, et stricta quae ad caelum; lata erat consita arboribus et floribus, et ejuscemodi quae externa forma apparebant pulchra et jucunda, sed absconditi (t)erant ibi varii generis angues et serpentes quos non videbant; stricta via non erat ita decorata arboribus et floretis ad visum, sed apparuit tristis et obscura, sed in illa erant angeli infantes pulcherrime decorati in paradisis et floretis amoenissimis, quae tamen non videbant; interrogabantur tunc quam viam ire vellent; dicebant latam, sed subito aperiebantur illis oculi, et in lata videbant serpentes, in stricta autem angelos; et tunc iterum interrogabantur quam viam ire vellent, tunc haerebant taciti; et quantum aperiebatur illis visus, dicebant se ire velle {1}strictam, et quantum claudebatur visus, se ire velle latam. @1 arctam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church