Arcana Coelestia (Potts) n. 3475

Previous Number Next Number See English 

3475. Quod in caelis continua repraesentativa existant qualia sunt in Verbo, aliquoties prius dictum et ostensum est; repraesentativa illa sunt talia ut spiritus et angeli illa in multo clariore luce videant quam quae est meridiana mundi; repraesentativa {1}illa sunt talia quod quae vident in externa forma, percipiant quid significant in interna, et in his adhuc interiora: sunt enim tres caeli; in primo caelo apparent illa in forma externa cum perceptione quid significant in interna; in {2}secundo caelo apparent illa quia sunt in interna forma cum perceptione qualia sunt in adhuc interiore; in tertio caelo apparent illa in forma illa adhuc interiore, quae est intima: quae in primo caelo apparent, sunt communia illarum rerum quae apparent in secundo, et haec communia illarum quae in tertio; ita in illis quae apparent in primo caelo, sunt intus illa quae in secundo, et in his intus illa quae in tertio; et quia ita secundum gradus sistuntur, constare potest quam perfecta, sapientia plena, et simul quam felicia, sunt illa quae in intimo caelo, et quod prorsus ineffabilia sint, nam myriades myriadum sistant unum particulare {3}communis. Omnia et singula illa repraesentativa involvunt talia quae sunt regni Domini, et haec talia quae sunt Ipsius Domini; qui in primo caelo sunt, in suis repraesentativis vident {4}talia quae in interiore sphaera regni existunt, et in illis quae in adhuc interiore, et sic repraesentativa Domini, sed remote; qui in altero caelo sunt, in suis repraesentativis vident talia quae in intima sphaera regni, et in illis repraesentativa Domini propius; qui autem in tertio, vident Ipsum Dominum. @1 ibi$ @2 altero$ @3 in communi$ @4 i quae sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church