Arcana Coelestia (Potts) n. 3466

Previous Number Next Number See English 

3466. `Propterea nomen urbis Beersheba': quod significet doctrinae quale inde, constat a significatione `nominis' quod sit quale, de qua mox supra n. 3465; ex significatione `urbis' quod sit doctrina, de qua n. 402, (x)2449, 2712, 2943, 3216; inde Beersheba, quae in lingua originali significat puteum juramenti, ita doctrinam veri confirmati; quod `Beersheba' sit doctrina, videatur n. 2723, 2858, 2859. Supra in capite xxi, vers. 30, 31, dicitur, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi;

ibi per `Beershebam' significabatur status et quale doctrinae, quod ex Divino, et quod per illam conjunctio; et quia ibi agitur de illius Ecclesiae interioribus, dicitur quod `locus ille vocatus sit Beersheba;' hic autem quia agitur de illius Ecclesiae exterioribus, dicitur quod `urbs ita vocata'; de interioribus enim praedicatur status, qui significatur per `locum,' n. 2625, 2837, 3356, 3387; sed de exterioribus praedicatur doctrina, quae significatur per `urbem,' nam omnis doctrina suum statum et suum quale habet ab interioribus ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church