Arcana Coelestia (Potts) n. 3452

Previous Number Next Number See English 

3452. `Et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te': quod significet quod doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur, nempe quatenus sunt ex sensu litterali Verbi, constat ex significatione `sacramenti inter nos' quod sit consensio doctrinalium cum sensu litterali Verbi; et a significatione `inter nos et inter te' quod sit concordantia cum sensu interno; et ex significatione `excidamus foedus' quod sit quod sic posset esse conjunctio; quod `foedus' sit conjunctio, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 2003, 2021; sensus qui inde redundat est quod quia ita, doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur; nam, ut dictum, doctrinalia quaecumque {1}, modo sint ex Verbo, non negantur, acceptantur enim a Domino, modo is qui in illis est, in vita charitatis sit, nam illi vitae omnia quae Verbi sunt, conjungi possunt; sed Verbi interiora vitae quae est in charitatis interiore bono; videantur quae n. 3324 dicta et allata sunt. @1 i sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church