Arcana Coelestia (Potts) n. 3413

Previous Number Next Number See English 

3413. `Et impleverunt illos pulvere': quod significet per terrestria, hoc est, per amores sui et lucri, constat a significatione `pulveris' quod sit tale, de qua n. 249; sensus est quod illi qui `Philistaei' vocantur, hoc est, qui non in vita sed in doctrina sunt, vera interiora obliterent per amores terrestres, qui sunt amor sui et amor lucri; ex illis amoribus dicti sunt incircumcisi, n. 2039, (x)2049, 2056, 2632; qui enim in illis sunt, non aliter possunt quam puteos Abrahami implere pulvere, hoc est, vera interiora Verbi obliterare per terrestria; nam {1}ex amoribus illis nequaquam possunt videre spiritualia, hoc est, illa quae lucis veri sunt a Domino; amores enim illi inducunt tenebras, et hae lucem illam exstinguunt, nam ut {2}dictum mox supra n. 3412, approximante luce veri a Domino, illi qui in sola doctrina sunt, non in vita, caligantur prorsus et obstupescunt, immo fiunt tales ut irascantur, (c)et omni modo vera dissipare satagant; amor enim sui et lucri talis est ut non patiatur aliquid veri a Divino prope ad se accedere: sed usque gloriari et superbire possunt ex eo quod vera sciant, immo eadem ex quasi zelo praedicant, sed sunt ignes amorum illorum qui accendunt et excitant, et zelus est modo fervor inde; quod satis constare potest ex eo quod contra ipsissimam suam vitam cum simili zelo seu fervore praedicare queant. Haec {3}sunt terrestria, quibus ipsum Verbum, {4}quod est fons omnis veri, obstruitur. @1 qui in terrestribus amoribus sunt$ @2 after 3412$ @3 i omnis$ @4 qui AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church