3408. `Et fuit ei acquisitio gregis et acquisitio armenti': quod sit quoad bonum interius et quoad bonum exterius, hoc est, quoad bonum rationale et quoad bonum naturale, constat a significatione `gregis' quod sit bonum interius seu rationale, de qua n. 343, 2566; et a significatione `armenti' quod sit bonum exterius seu naturale, de qua n. 2566. Bonum naturale, quod per `armentum' significatur, non est illud quod homini connascitur, sed quod comparatur per cognitiones veri junctas affectioni boni; bonum enim naturale quod connascitur, in se non {1}est nisi quam animale quoddam, nam apud animalia quoque datur; at bonum naturale quod comparatur, seu quod donatur homini a Domino, in se habet spirituale, sic ut sit bonum spirituale in naturali; hoc bonum est ipsum bonum naturale humanum, at alterum, nempe quod connascitur, tametsi apparet ut bonum, usque potest esse non bonum, quin immo malum, nam id recipere potest etiam falsa, et credere bonum esse quod malum; tale bonum naturale datur {2}apud gentes pessimae vitae et fidei. @1 after quoddam$ @2 in gentibus$