3390. `Factum quia prolongabantur ei ibi dies': quod significet statum receptionis, constat ex significatione `prolongare ibi ei,' nempe Jishako, quod sit cum Divinum Bonum quod per Jishakum repraesentatur, aliquamdiu ibi esset, quod reciperetur verum, de receptione enim veri a spiritualibus in sensu interno agitur; et a significatione `dierum' quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788.