Arcana Coelestia (Potts) n. 3375

Previous Number Next Number See English 

3375. `Et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo': quod significet confirmationem, constat a significatione `juramenti' seu jurare quod sit confirmatio, de qua n. 2842; hic non dicitur erigere foedus quod cum Abrahamo, sed `juramentum,' ex causa quia `foedus' praedicatur de caelesti seu de bono, sed `juramentum' de spirituali seu {1}de veris, videatur n. 3037, {1}de quibus hic agitur; quapropter etiam in sequentibus non dicitur de Jishako quod cum Abimelecho pepigerit foedus, sed quod `juraverit vir fratri suo,' vers. 31; at de Abrahamo, quod ille et (x)Abimelechus `pepigerint foedus,' Gen. xxi 32;(o) vide Ps. cv 10. Per confirmationem hic quae significatur per `juramentum,' intelligitur conjunctio Domini cum illis qui in regno Ipsius, nam juramentum est confirmatio foederis, et per `foedus' significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021. @1 de vero...de quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church