3358. Agitur de veri apparentiis superioris gradus, quae in Verbi sensu interno sunt, in quibus sunt angeli, et quibus inest Divinum Verum et Bonum, vers. 1-6: et quod Divinum Bonum et Verum non comprehendi possint, ita nec recipi, nisi sint in apparentiis, vers. 7-13.