3341. Quia repraesentationes in altera vita non existere possunt quam per discriminationes lucis et umbrae, sciendum quod omnis lux, proinde omnis intelligentia et sapientia, sit a Domino; et quod omnis umbra, proinde omnis insania et stultitia, sit a proprio quod homini, spiritui et angelo; ex binis illis originibus profluunt et derivantur omnes variegationes quae lucis et umbrae sunt in altera vita.