3336. `Et contempsit Esau primogenituram': quod significet quod bonum vitae nihili fecerit interea prioritatem, constat a significatione `contemnere' quod sit nihili facere; a repraesentatione `Esavi' quod sit bonum vitae, de qua n. 3300, 3322; et a significatione `primogeniturae' quod sit prioritas, de qua n. 3325; quod sit interea seu quoad tempus, videatur n. 3324, 3325, 3330; inde patet quod per `contempsit Esau primogenituram' significetur quod bonum vitae nihili fecerit prioritatem interea. Ut haec quae in hoc capite de Esavo et Jacobo dicta sunt, capiantur quid in sensu interno significant, removenda est prorsus cogitatio ab historicis, ita a personis Esavi et Jacobi, et loco {1}illorum substituenda illa quae repraesentant, nempe bonum naturalis et verum ejus, seu quod idem, homo spiritualis, qui per verum et bonum regeneratur; nomina enim in sensu interno Verbi nihil aliud significant quam res; cum bonum naturalis et verum ejus, loco Esavi et Jacobi, capiuntur, tunc patet quomodo se habet cum regeneratione hominis per verum et bonum, quod nempe principio verum apud illum prioritatem et quoque superioritatem habeat apparenter, tametsi bonum in se prius et superius est. [2] Ut evidentius pateat quomodo cum prioritate et superioritate illa se habet, paucis adhuc dicendum: notum esse potest quod nihil usquam intrare possit in memoriam hominis (c)et ibi remanere nisi sit affectio quaedam seu amor qui inducit; si nulla affectio, seu quod idem, si nullus amor, non foret aliqua apperceptio; affectio illa seu amor ille est cum quo res quae intrat, se copulat, et copulata remanet; ut constare potest ex eo quod quando similis affectio seu amor redit, res illa recurrat et sistatur praesens cum pluribus quae ex simili affectione seu amore prius intrarunt, et hoc in serie; inde cogitatio et ex cogitatione loquela hominis; (m)similiter etiam cum res redit, si hoc fiat ex objectis sensuum, vel ex objectis cogitationis, vel ex loquela alius, etiam affectio cum qua res intraverat, reproducitur; hoc experientia docet, et quilibet in hoc confirmari potest, si reflectit:(n) [3] doctrinalia veri intrant quoque similiter in memoriam, et quae primis temporibus inferunt illa, sunt affectiones variorum amorum, ut supra n. 3330 dictum; affectio genuina quae est boni charitatis, non tunc appercipitur, sed usque adest, et quantum illa potest adesse, adjungitur doctrinalibus veri a Domino, et tantum quoque remanent adjuncta: cum itaque tempus venit ut regenerari possit homo, tunc Dominus inspirat affectionem bona, et per illam excitat res quae affectioni illi ab Ipso adjunctae sunt, quae res vocantur in Verbo reliquiae, et tunc per illam, nempe affectionem boni, removet affectiones aliorum amorum successive, proinde etiam res quae cum illis copulatae fuerunt; ac ita dominari incipit affectio boni, seu quod idem, bonum vitae; dominium quoque prius habuit, sed hoc non homini potuit apparere, nam quantum homo in amore sui et mundi est, tantum non apparet bonum quod est genuini amoris: inde nunc constare potest quid per illa in sensu interno quae de Esavo et Jacobo historice relata sunt, significantur.