3330. `Et vendidit primogenituram suam Jacobo': quod significet quod prioritas interea concessa, nempe doctrinae veri quae est `Jacobus,' constat a significatione `primogeniturae' quod sit prioritas, de qua supra n. 3325, quae quod interea concessa sit, patet ab illis quae supra n. 3324, 3325 dicta et ostensa sunt. Quod apud spiritualem hominem principio dominetur verum, est principaliter causa quia in primo ejus statu sunt jucunda amoris sui et mundi, quae credit bona quae se applicant veris ejus, et faciunt quoad plurimam partem affectionem veri apud eum; cogitat enim tunc quod vera illi inservire possunt vel ad honores, vel ad lucrum, vel ad famam in mundo, vel quoque ad meritum in altera vita; haec omnia excitant affectionem illam veri apud eam, et quoque accendunt, quae tamen sunt non bona sed mala; [2] at usque permittit Dominus ut talia primo illo tempore ferant illum, quia alioquin {1}non regenerari poterit; intelligentia et sapientia venit tempore; interea per illa introducitur in bonum, hoc est, in charitatem, in qua cum est, tunc primum percipit quid bonum, et ex bono agit, et tunc de veris judicat et concludit ex illo bono, et quae non cum illo bono concordant, vocat falsa et rejicit; dominans ita super vera, ut herus super suos famulos. @1 regenerari non potest$