Arcana Coelestia (Potts) n. 3318

Previous Number Next Number See English 

3318. `Et is lassus': quod significet statum pugnae, constare potest a significatione `lassi seu lassitudinis' quod sit status post pugnam, hic status pugnae quia agitur de statu conjunctionis boni cum vero in naturali homine; quod `lassus' hic significet statum pugnae, non constare potest nisi ex serie rerum in sensu interno, et inde praecipue quod bonum cum vero in naturali homine non conjungi possit absque pugnis, seu quod idem, absque tentationibus: [2] ut sciatur quomodo hoc se habet, sed apud hominem, paucis dicendum: homo non est aliud quam organum seu vas quod recipit vitam a Domino, ex se enim homo non vivit, n. 290, 1954, 2021, 2536, 2706, 2886-2889, 3001; vita quae influit apud hominem a Domino, est ex Divino ipsius Amore; hic seu vita inde, influit et se applicat vasis quae in rationali et quae in naturali hominis; haec vasa apud hominem in contrario situ sunt respective ad vitam ex malo hereditario in quod nascitur homo, et ex malo actuali quod ipse sibi comparat; quantum vero vita quae influit, disponere potest vasa ad se recipiendum, tantum disponit; vasa haec in rationali homine, et in naturali ejus, sunt illa quae vocantur vera, et in se non sunt nisi {1}perceptiones variationum formae illorum vasorum, ac mutationum status secundum quas diversimode variationes existunt, quae fiunt in subtilissimis substantiis {2}, modis inexpressibilibus, n. 2487; ipsum bonum cui est vita a Domino, seu quod est vita, {3}est quod influit et disponit; [3] cum itaque vasa illa quae varianda quoad formas, in contrario situ et versu sunt respective ad vitam, ut dictum, constare potest quod illa redigenda sint in situm secundum vitam, seu in obsequium vitae; hoc fieri nequaquam potest quamdiu homo in illo statu est in quem natus, et in quem semet redegit, non enim oboediunt quia sunt obnixe resistentia, (c)et contra caelestem ordinem secundum quem agit vita, se obfirmantia; bonum enim quod movet illa, et cui obsequuntur, est amoris sui et mundi; hoc ex crasso calore qui inest, facit ut illa sint talia; quare antequam obsequiosa {4}fieri, et aliquid vitae amoris Domini recipiendi idonea esse possunt, emollienda sunt; emollitio illa non per alia media fit quam per tentationes; tentationes enim auferunt illa quae sunt amoris sui, et quae sunt contemptus aliorum prae se, consequenter quae sunt sui gloriae, tum quae sunt odii et vindictae {5}eapropter; cum itaque a sunt aliquantum temperata et {6}domita per tentationes, tunc incipiunt vasa illa fieri cedentia, et obsecundantia vitae amoris Domini, quae continue apud hominem influit; [4] inde nunc est quod bonum, {7}primo rationali homine, deinde in naturali, incipiat conjungi veris ibi, nam vera, ut dictum est, non sunt aliud quam perceptiones variationum formae secundum status qui continue mutantur, et perceptiones sunt a vita quae influit; {8}inde causa quod homo per tentationes, seu quod idem, per pugnas spirituales regeneretur, hoc est, fiat novus, et quod donetur alia indole postea, nempe quod fiat mansuetus, humilis, simplex {9}et contritus corde; ex his nunc constare potest quem usum praestant tentationes, nempe illum quod bonum a Domino non modo influere possit, sed etiam disponere vasa ad oboedientiam, et sic se cum illis conjungere: quod vera sint vasa recipientia boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2061, 2269. Hic itaque quia agitur de conjunctione boni et veri in naturali homine, (c)et primum conjunctionis existit per pugnas quae sunt tentationum, constare potest quod per `is lassus' significetur status pugnae. [5] Quod autem Dominum attinet, de Quo in supremo sensu hic agitur, Ipse per pugnas tentationum gravissimas, redegit omnia in Se in ordinem Divinum, usque adeo ut nihil usquam remanserit ex humano quod traxerat a matre, n. 1444, 1573, 2159, 2574, 2649, 3036, sic ut non novas factus sicut alius homo, sed prorsus Divinus; homo enim qui per regenerationem novus fit, usque {10}in se retinet inclinationem ad malum, immo ipsum malum, sed detinetur a malo per influxum vitae amoris Domini, et hoc vi admodum forti; at Dominus omne malum quod Ipsi hereditarium fuit a matre, prorsus ejecit, et Se Divinum fecit, etiam quoad vasa, hoc est, quoad vera; hoc est quod in Verbo vocatur Glorificatio. @1 i quam$ @2 i organicis$ @3 before cui$ @4 fiunt$ @5 propterea$ @6 i partim$ @7 primum$ @8 haec causa est$ @9 aut$ @10 apud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church