3310. `Vir agri': quod significet bonum vitae ex doctrinalibus, constat ex significatione `agri'; in Verbo multis in locis nominatur terra, et humus, et ager; et per `terram,' cum in bono sensu, significatur regnum Domini in caelis et in terris, ita Ecclesia, quae est regnum Domini in terris, similiter per `humum' sed in strictiore sensu, n. 566, 662, 1066-1068, 1262, 1413, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928; eadem quoque significantur per `agrum,' sed in adhuc strictiore sensu, n. 368, 2971; et quia Ecclesia non est Ecclesia ex doctrinalibus nisi quantum illa spectant bonum vitae ut finem, seu quod idem, nisi doctrinalia sint conjuncta bono vitae, ideo per `agrum' significatur principaliter bonum vitae; quod ut sit Ecclesiae, erunt doctrinalia ex Verbo, quae bono illi implantata sint; absque {1}doctrinalibus est quidem bonum vitae, sed nondum bonum Ecclesiae, ita nondum vere spirituale, nisi modo potentia ut possit fieri, sicut est bonum vitae apud gentes quae non Verbum habent, et ideo ignorant Dominum. [2] Quod `ager' sit bonum vitae cui implantentur illa quae sunt fidei, hoc est, vera spiritualia quae sunt Ecclesiae, manifeste constare potest a parabola Domini {2}apud Matthaeum, Exivit seminans ad seminandum, et dum ille seminavit, alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et comederunt ea; alia ceciderunt in petrosa, ubi non habuerunt humum multam, unde cito exorta sunt, propterea quod non habuerunt profunditatem terrae, cum vero sol exortus est, exusta sunt, et propterea quod non habuerunt radicem, exaruerunt: alia ceciderunt inter spinas, et ascenderunt spinae, et suffocarunt ea: alia vero ceciderunt in terram bonam, et dederunt fructum, aliud centuplum, aliud sexagecuplum, aliud trigecuplum: qua habet aurem ad audiendum, audiat, xiii 4-9; Marc. iv 3-9; Luc. viii 5-8;
agitur ibi de quadruplici genere terrae seu humi in agro, hoc est, in Ecclesia; quod ibi `semen' sit Verbum Domini, ita verum quod fidei dicitur, et quod `bona terra' sit bonum quod charitatis, {3}patet, nam bonum in homine est quod recipit Verbum; `via dura' est falsum, `petrosum' est verum quod non radicem habet in bono, `spinae' sunt mala. [3] Cum bono vitae ex doctrinalibus, quod significatur per `virum agri,' ita se habet: qui regenerantur, primum faciunt bonum ex doctrinalibus, nam ex se non sciunt quid bonum; doctrinalia amoris et charitatis sunt, ex quibus discunt, ex illis sciunt quis Dominus, quis proximus, quid amor, et quid charitas, ita quid bonum; cum in hoc statu sunt, in affectione veri sunt, et vocantur `viri agri'; at dein, {4}cum regenerati sunt, non faciunt bonum ex doctrinalibus, sed ex amore et charitate, nam tunc in ipso bono sunt quod per doctrinalia didicerunt, et tunc vocantur `homines agri'; se habet hoc, sicut qui ex natura inclinat ad adulteria, furta, caedes, sed ex praeceptis decalogi discit quod talia inferni sint, et sic ab illis abstinet; in hoc statu afficitur is praeceptis, quia timet infernum, et discit ex illis, et similiter ex Verbo multa, quomodo instruere debeat vitam; tunc cum bonum agit, ex praeceptis bonum agit; at cum in bono est, incipit aversari adulteria, furta, caedes, ad quae prius inclinavit; tunc cum in illo statu est, non amplius ex praeceptis bonum agit, sed ex bono quod tunc apud illum; is in priore statu, ex vero discit bonum, in posteriore ex bono docet verum: [4] ita quoque se habet cum veris spiritualibus quae vocantur doctrinalia, et adhuc interiora {5}praecepta sunt: doctrinalia enim sunt {6}interiora vera quae naturali homini; prima sunt sensualia, altera sunt scientifica, {6}interiora sunt doctrinalia; haec vera fundantur super veris scientificis, quatenus homo non nisi quam ex scientificis ideam, notionem, seu conceptum aliquem illorum habere et retinere possit; vera scientifica autem fundantur super veris sensualibus, nam absque sensualibus scientifica (t)ab homine non capi possunt; haec vera, nempe scientifica et sensualia sunt, quae significantur per `virum scientem venationis'; doctrinalia autem sunt quae significantur per `virum agri'; succedunt ita apud hominem; quapropter antequam homo in adulta est, et per vera sensualia et scientifica in doctrinalibus est, non regenerari potest, non enim confirmari potest in veris doctrinalium nisi per ideas ex scientificis et sensualibus, nam nihil usquam datur apud hominem in ejus cogitatione, etiam quoad arcanissimum fidei, quod non secum ideam naturalem et sensualem habet, tametsi homo ut plurimum nescit qualem; sed in altera vita, si desiderat, sistitur illa ei coram intellectu, etiam, si cupit, coram visu; nam in altera vita possunt {7}talia sisti coram visu, quod incredibile apparet sed usque est ita. @1 illis$ @2 i de seminante$ @3 i unicuivis$ @4 i hoc est$ @5 vera$ @6 intima$ @7 A d spiritualia i talia$