Arcana Coelestia (Potts) n. 3288

Previous Number Next Number See English 

3288. Quod `concepit Rebecca mulier ejus' significet quod ex Divino Vero ut a matre, constat ex repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Verum Rationalis, de qua in capite praecedente; et a significatione `concipere' quod sit primum ortus Divini Naturalis ut a matre; nam, ut mox supra dictum est', Divinum Naturale ortum est a Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero Rationalis, ut a matre: quod ita sit, vix {1}aliquis novit, et hoc eo minus quia pauci sciunt quod rationale (t)distinctum sit a naturali, nec alii sciunt hoc quam qui vere rationales sunt, nec vere rationales sunt alii quam qui regenerati sunt a Domino; qui non regenerati sunt, non capiunt {2}hoc, nam illis rationale est idem ac naturale. @1 i adhuc$ @2 aliud quam quod rationale sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church