Arcana Coelestia (Potts) n. 3245

Previous Number Next Number See English 

3245. `Dedit Abraham omnia quae ei, Jishako': quod significet in supremo sensu omnia Divina in Divino Rationali, et in sensu respectivo caelestia amoris regno caelesti Domini, constat ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, de qua {1}prius; et (c)ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua etiam prius; et quia Dominus in sensu interno est et Abraham et Jishak, ac Dominus Rationale Suum ex Divino Suo Divinum fecit, inde est quod `dedit Abraham omnia quae ei, Jishako' significet omnia Divina in Divino Rationali. Ad haec spectant illa quae praecedunt, {2}et illa quae sequuntur, nempe quod in Rationali Domini omnia Divina facta; agitur enim in sensu interno ubi de Abrahamo, de Jishako, et de Jacobo, de Humano Domini, quomodo Divinum factum. [2] Sunt duo quae humanum proprie constituunt, nempe rationale et naturale; Rationale Domini repraesentatur per `Jishakum,' Naturale autem Ipsius per `Jacobum'; Dominus utrumque Divinum fecit; quomodo Rationale, continetur in illis quae de Jishako dicta sunt, at quomodo Naturale, in illis quae de Jacobo in sequentibus dicuntur; sed hoc, nempe Naturale, non Divinum fieri potuit antequam Rationale Divinum factum, nam per hoc, illud; inde {3}itaque est, quod {4}per illa Verba significentur omnia Divina in Divino Rationali. [3] Praeterea, omnia et singula quae in sensu interno de Domino, etiam de Ipsius regno et Ecclesia agunt, ex causa quia Divinum Domini fecit regnum Ipsius, inde est quod ubi de Domino, etiam de regno Ipsius agatur, videatur n. 1965; sed sensus internus de Domino est sensus supremus, sensus autem internus de regno Ipsius est sensus respectivus; sensus respectivus horum verborum, nempe quod `Abraham dedit omnia Jishako,' est quod caelestia amoris regno caelesti Domini; per `Jishakum' enim in sensu respectivo significatur regnum caeleste, nam per reliquos Abrahami filios, nempe qui ei ex Ketura, significatur regnum spirituale Domini, ut supra ostensum, etiam per Jishmaelem, de quo infra. @1 i saepius$ @2 i ut$ @3 nunc$ @4 de Jischako hic dicatur quod dederit ei Abraham omnia quae ei, et per illa significantur quod omnia Divina in divino Rationali.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church