3222. Praeterea amores et illorum affectiones repraesentantur per flammas, et hoc variatione inexpressibili; veritates autem per luces, (c)ac per innumerabiles lucis modificationes; inde constare potest unde est quod per flammas in Verbo significentur bona quae sunt amoris, et per luces vera quae sunt fidei.