3216. Ut adhuc melius sciatur quomodo se habet cum repraesentativis in altera vita, nempe cum illis quae apparent in mundo spirituum, sint quoque hic aliquot exempla. Cum apud angelos sermo est de doctrinalibus charitatis et fidei, quandoque tunc in sphaera inferiore ubi est societas spirituum correspondens, apparet idea urbis seu urbium, cum palatiis inibi, tali arte architectonica ut stupendum, sic ut dicas ibi ac inde ipsam illam artem esse. praeter domos vario aspectu; et quod mirabile, in illis omnibus et singulis, non datur minimum punctum, aut minimum visibile, quod non aliquid ex idea ac sermone angelico repraesentat: exinde constare potest quam innumerabilia illi insunt; {1}tum quid significatum est per urbes visas prophetis in Verbo, ut quid per Civitatem Sanctam seu Novam Hierosolymam; {2}ut et quid per urbes in Verbo prophetico, quod nempe doctrinalia charitatis et fidei, n. (x)402, (x)2449. @1 et$ @2 et quoque$