3205. `Quis vir ille ibi ambulans in agro obviam nobis': quod significet de rationali quod in solo bono, nempe exploratio, constat e: illis quae supra dicta sunt de Jishako, quod `exiverit ad meditandum in agro,' quo significabatur rationalis status in bono, videatur n. 3196 hic rationale significatur per `virum illum,' et esse in bono per `ambulare,' nempe meditando, `in agro'; `obviam nobis' est ad conjunctionem.