Arcana Coelestia (Potts) n. 3200

Previous Number Next Number See English 

3200. In binis his versibus describitur status boni rationalis, cum in exspectatione (t)veri est, quod sicut sponsa sibi marito conjungendum; in mox sequentibus binis versibus describitur status veri cum prope est ac percipit bonum cui conjungendum: sed sciendum quod hi status non semel exstiterint, sed continue per totam Domini vitam in mundo, usque dum glorificatus; apud regenerandos ita quoque se habet, non enim uno tempore regenerantur, sed continue per totam vitam, etiam in altera vita; perfici enim homo nusquam potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church