3197. `Versus vesperam': quod significet respective ad illa quae infra, constat a significatione `vesperae' quod sit obscuram, de qua n. 3056, et quia illa quae infra sunt apud hominem, nempe illa quae sunt mentis naturalis, sunt obscura respective ad illa quae supra sunt, nempe illa quae sunt mentis rationalis, ideo per `vesperam' significantur illa quae in obscuro respective, ut constare potest a serie rerum in sensu interno; agitur enim de vero e naturali, quod conjungendum bono in rationali; et quia hic agitur de conjunctione, et de illustratione naturalis hominis per illud, ideo per `meditari in agro versus vesperam' significatur status rationalis in bono respective ad a quae infra; status in bono describitur per quod `habitaret in terra meridiei,' hoc est, in Divina luce, ad quam respective illa quae infra, erant in vespera, nempe antequam conjunctio facta veri et boni, et antequam Naturale quoque Divinum factum.