Arcana Coelestia (Potts) n. 3179

Previous Number Next Number See English 

3179. `Et dixerunt, Vocemus puellam, et interrogemus os illius': quod significet consensum solum affectionis veri, constat (c)ex significatione `puellae' quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110, hic affectio veri quia est Rebecca quae antequam consentit, dicitur `puella'; at cum consentit, ut mox sequitur, vocatur `Rebecca;' {1}quod Rebecca sit affectio veri, videatur n. 3077; et es significatione `interrogare os illius' quod sit percipere num consentiat ita est consensus solus affectionis veri qui hic significatur. Res {2}ita se habet: quod ipsum verum quod initiandum bono, agnoscat suum bonum quia bonum agnoscit suum verum, inde consensus, sed quod {3}sit consensus inspiratus vero a bono, videatur supra n. 3161: apud hominem nusquam apparet quod aliquis consensus sit a parte veri, cum hoc initiatur et conjungitur bono, hoc est, cum homo regeneratur, nec a parte boni quod cognoscat suum verum, et hoc initiet (c)et sibi conjungat, cum tamen haec fiunt prorsus ita; quae enim existunt cum regeneratur homo, ei prorsus ignota sunt; si modo sciret unum ex myriade, obstupesceret; innumerabilia, immo indefinita arcana sunt, per quae ducitur tunc homo a Domino, aliqua solum eorum elucent ex sensu interno Verbi: [2] Antiqua Ecclesia formavit sibi ideam illorum ex conjugiis, nempe ex virginis stata ante desponsationem, ex ejus statu postquam desponsata, ex statu cum nuptui danda, ac dein cum nuptui; denique cum marito pareret; (m)fructus veri ex bono, seu fidei ex charitate, vocabant `liberos,' et sic porro(n): talis fuit Antiquae Ecclesiae sapientia; libri eorum ita quoque scripti sunt; etiam mos ita scribendi inde ad ipsos gentiles emanavit; voluerunt enim per illa quae in mundo exprimere (c)ea quae in caelo, immo ex naturalibus videre spiritualia; sed sapientia illa hodie prorsus (t)deperdita est. @1 A had quod Rebecca induit hic repraesentationem affectionis veri, videatur n. 3077, but the whole sentence is deleted.$ @2 enim se ita$ @3 after inspiratus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church