Arcana Coelestia (Potts) n. 3126

Previous Number Next Number See English 

3126. Vers. 28-30. Et cucurrit puella, et indicabat domui matris suae juxta verba illa. Et Rebeccae frater, et nomen ejus Laban, et currebat Laban ad virum foras ad fontem. Et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae, et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae, dicendo, Ita locutus ad me vir; et venit ad virum, et ecce stans apud camelos apud fontem. `Cucurrit puella' significat animum affectionis illius: `et indicabat domui matris suae juxta verba illa' significat ad bonum quodcumque naturale quo illustratio pervenire potuit: `et Rebeccae frater' significat affectionem boni in naturali homine: `nomen ejus Laban' significat quale affectionis illius: `et currebat Laban ad virum foras ad fontem' significat animum ejus erga verum quod initiandum vero Divino: `et fuit, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae' significat cum apperciperet Divinum Bonum et Divinum Verum in potentia affectionis veri, quae est `soror': `et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae' significat ejus inclinationem: `dicendo, Ita locutus ad me vir' significat propensionem veri in naturali homine: `et venit ad virum' significat quod se adjungeret: `et ecce stans apud camelos' significat praesentiam in scientificis communibus: `apud fontem' significat illorum illustrationem a vero Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church