Arcana Coelestia (Potts) n. 3122

Previous Number Next Number See English 

3122. Praeterea ita se habet cum veritate hac, per quam significatur charitas; quod antiquissimi qui fuerunt caelestes, per misericordiam et veritatem quae a Domino, non aliud intellexerint quam {1}receptionem influxus amoris in Dominum et inde charitatis erga proximum; at antiqui qui fuerunt spirituales, per misericordiam et veritatem a Domino apud se, intellexerunt charitatem et fidem; causa est quia caelestes nusquam de illis quae sunt fidei seu veri cogitarunt, sed de illis quae sunt amoris seu boni, ut constare potest ex illis quae prius de caelesti homine, n. 202, 337, 2669, 2715 dicta sunt; etiam caelestes homines per charitatem erga proximum, {2}introducebantur in amorem in Dominum cum reformabantur et regenerabantur, inde patet quod per `misericordiam a Domino' non aliud intelligatur quam perceptio influxus amoris in Ipsum, et per `veritatem' influxus charitatis erga proximum inde: [2] at spirituales aliter, ii de illis quae sunt fidei cogitant, (c)ac cum reformantur (c)et regenerantur per illa quae sunt fidei, introducuntur in charitatem erga proximum; quare cum de illis agitur, per misericordiam a Domino intelligitur influxus charitatis erga proximum, et per veritatem influxus fidei; at usque fides haec, cum regeneratus est homo spiritualis, fit charitas, nam tunc a charitate agit, et hoc usque adeo ut qui illorum non a charitate agit, non regeneratus sit, at qui a charitate agit, is regeneratus est, et tunc quae fidei seu veri sunt {3}nihil curat, nam ex bono fidei vivit, non amplius ex vero ejus, verum enim se ita conjunxit bono ut non amplius appareat, nisi modo sicut forma boni, hoc est, fides non aliter quam sicut forma charitatis: [3] inde constare potest quid antiquissimi, et quid antiqui, {4}intellexerunt per misericordiam et veritatem, quae toties in Verbo nominantur, ut apud Davidem, Rex habitabit aeternum coram Deo, misericordiam et veritatem para, custodiant illum, Ps. lxi 8 [A.V. 7]:

apud eundem, Misericordia et veritas occurrent; justitia et pax osculabuntur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10]:

apud eundem, Dominus Deus magnus misericordia et veritate, Ps. lxxxvi 15: apud eundem, {5}Veritas Mea et misericordia Mea cum Ipso, Ps. lxxxix 25 [A.V. 24]:

apud eundem, Jehovah recordatus est misericordiae Suae et veritatis Suae domui Israelis, Ps. xcviii 3:

apud eundem, Jehovah, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam, ob misericordiam Tuam et veritatem Tuam, Ps. cxv 1:

apud Micham, Jehovah Deus dabit veritatem Jacobo, misericordiam Abrahamo, quam jurasti patribus nostris a diebus antiquitatis, vii 20;

ubi `Jacobus' pro externo (t)homine Domini, `Abraham' pro interno quoad humanum: apud Hosheam, Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia nulla veritas, et nulla misericordia, et nulla cognitio Dei, iv 1;

`nulla veritas' pro nulla receptione influxus charitatis; `nulla misericordia' pro nulla receptione influxus amoris; `nulla cognitio Dei' pro nulla receptione influxus veri fidei. @1 perceptionem$ @2 cum reformabantur et regenerabantur a Domino, introducebantur in amorem in Ipsum$ @3 i amplius$ @4 intellexerint$ @5 Veritate I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church