Arcana Coelestia (Potts) n. 3119

Previous Number Next Number See English 

3119. `Et dixit, Benedictus Jehovah Deus domini mei Abrahami': quod significet ex Divino Ipso et Divino Humano, constat ab illis quae supra n. 3061, dicta sunt, ubi eadem verba, praeter quod hic dicatur `Benedictus'; benedictus Jehovah erat formula gratiarum actionis, ita quod gaudii et laetitiae, {1}quod optata evenerint; praeterea quid antiqui intellexerunt per id quod benedicerent Jehovae, videatur n. 1096, 1422. @1 cum quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church