3115. `Etiam locus ad pernoctandum': quod significet statum, constat a significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837; et a significatione `pernoctare' quod sit manere seu mansionem habere, de qua n. 2330; hic itaque status affectionis veri ex qua origine; ejus origo describitur per illa quae repraesentantur per Bethuelem, Milkam, et Nahorem, ac ejus affinitates per Labanem {1}in sequentibus; quae origo, quia obscura, {2}significatur status ejus per `locum pernoctationis,' ut quoque supra, [n. 3111]. @1 de quo in sequentibus agitur$ @2 describitur$