3111. `Indica quaeso mihi, an est domo patris tui locus nobis ad pernoctandum': quod significet explorationem de bono charitatis, constat ex significatione `{1}indica quaeso mihi, an' quod sit exploratio; ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. 2048, 2233, 2331; ex significatione `patris' hic, nempe Bethuelis, quod sit bonum charitatis quale apud gentes probiores, de qua n. 2865; ipsa etiam origo affectionis veri, quam Rebecca repraesentat, fuit ex tali bono; et ex significatione `loci ad pernoctandum' quod sit status manendi, de qua infra n. 3115. [2] Quod exploratio de origine affectionis veri quoad innocentiam et quoad bonum charitatis in sensu interno describatur, causa est quia verum quod initiandum et conjungendum est bono, non aliunde primam originem ducat, ut constare potest ab omnibus illis {2}apud quos verum recipitur et innubitur bono; intra Ecclesiam, qui non aliquid innocentiae et charitatis erga proximum habent, verum utcumque norunt, et ore profitentur, nusquam tamen corde agnoscunt; extra Ecclesiam, gentiles qui ad verum fidei vocantur, aut de illo in altera vita instruuntur, non alii recipiunt quam qui in innocentia sunt ac inter se in mutua charitate vivunt; innocentia enim et charitas faciunt humum in qua semina veri possint radicem agere et egerminare.(s) @1 indicare$ @2 qui verum recipiunt ac innubunt bono$