31. Quod 'luminaria magna' significent amorem et fidem: et quoque nominentur sol, luna et stellae, constat passim apud Prophetas, ut apud Ezechielem, Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum: solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam, omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, daboque tenebras super terra tua, xxxii 7, 8;
ubi agitur de Pharaone et Aegyptio, per quos intelligitur in Verbo sensuale et scientificum, hic quod per sensualia et scientifica exstinxerint amorem et fidem: apud Esaiam, Dies Jehovae ad ponendum terram in desolationem, nam stellae caelorum, et oriones {1} eorum, non facient lucere lucem suam, obtenebratus sol in exitu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, xiii 9, 10:
apud Joelem, Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, coram Ipso contremiscit terra, commoventur caeli, sol et luna atrantur, et stellae retrahunt splendorem suum, ii [1,] 2, 10. [2] Apud Esaiam, ubi agitur de Adventu Domini et illuminatione gentium, ita de nova Ecclesia, in particulari de singulis qui in tenebris sunt et lucem accipiunt ac regenerantur, Surge, illuminare, quia venit lux tua, ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos, et super te exorietur Jehovah, ambulabuntque gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tua, erit Jehovah tibi in lucem aeternitatis, non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 1-3, 19, 20:
apud Davidem, Jehovah facit caelos in intelligentia,...expandit terram super aquis,...facit luminaria magna,...solem ad dominandum in die,...et lunam et stellas ad dominandum in nocte, Ps. cxxxvi 5-9;
et apud eundem, Glorificate Jehovam sol et luna, glorificate Ipsum omnes stellae lucis; glorificate Ipsum caeli caelorum; et aquae, quae supra caelos, Ps. cxlviii 3, 4. [3] In quibus omnibus locis 'luminaria' significant amorem et fidem. Quia luminaria repraesentabant et significabant amorem et fidem in Dominum, praeceptum est in Ecclesia Judaica ut luminare perpetuum esset accensum a vespera ad mane, nam quicquid Ecclesiae illi praeceptum erat, repraesentativum Domini erat; de quo luminari ita, Praecipe filiis Israelis, ut accipiant oleum ad luminare, ad ascendere faciendum lucernam jugiter. In tentorio conventus extra velum, quod est super testimonium, disponet illam Aharon et filii illius, a vespera usque ad mane, coram Jehovah. [Exod. xxvii 20, 21.] Quae quod significent amorem et fidem, quae Dominus accendit et lucere facit in interno homine, et per internum hominem in externo ibi loci, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. @ 1 The Heb. is (kesilihem) from (kesil), the name given by the Jews to the constellation Orion. Sch. has sidera, A.V. constellations.$