Arcana Coelestia (Potts) n. 3096

Previous Number Next Number See English 

3096. `Et currebat adhuc ad puteum': quod significet affectionem veri inferiorem, constat a significatione `putei' quod sit verum, de qua n. 2702, sed verum quod inferius est; et quia de initiatione veri hic agitur, significatur affectio inferior veri, ut nunc supra n. 3094 dictum; quae differentia significationis fontis et `putei' sit in sensu interno, videatur in loco citato, quod nempe `fons' dicatur cum agitur de puriore et cum de superiore vero, `puteus' autem cum de non ita puro et cum de inferiore vero, ut quoque in hoc capite, in quo nunc dicitur fons, nunc puteus; naturale verum est inferius verum, et affectio veri naturalis est affectio veri inferior; ex hac illustrantur proxime scientifica communia, quae illustratio quod penetret ulterius et afficiat penitius, videatur n. 3094.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church