306. Vers. 24. Et ejecit hominem; et habitare fecit ab oriente ad hortum Edenis cherubos; et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum. 'Ejicere hominem' est prorsus privare omni voluntate boni et intellectu veri, usque adeo ut ab illis separetur et non sit homo: 'habitare facere ab oriente cherubos' est providere ne intrare possit in aliquod arcanum fidei; nam 'oriens ad hortum Edenis' est caeleste, ex quo intelligentia: per 'cherubos' significatur providentia Domini ne homo talis intret in illa quae sunt fidei: per 'flammam gladii vertentis se' significatur amor proprius cum vesanis ejus cupiditatibus et inde persuasionibus, quae sunt tales ut quidem intrare velit, sed feratur abinde ad corporea et terrestria: et hoc 'ad custodiendum viam arboris vitarum,' quod est, ne profanare possit sancta.