3057. `Juxta tempus exire haustrices': quod significet statum instructionis, constat a significatione `temporis' quod sit status, de qua mox supra n. 3056; et a significatione `haustricis' seu haurientis, nempe aquam, quod sit instrui, de qua sequitur. {1}Illa quae huc usque a n. 3054 dicta, sunt quae in sensu interno significantur per haec quae in hoc versu historice relata sunt; quid autem singula in una serie involvunt, non facile patet alicui qui non instructus est de naturali homine, et de scientificis `et doctrinalibus quae' ibi, tum quomodo inde vera elevantur in rationale, et fiunt rationalia; et adhuc minus si non scit quale est rationale respective ad naturale, seu qualia illa quae in rationali, respective ad illa quae in naturali; [2] quae in rationali sunt nec apparent coram homine dum in corpore vivit; sunt enim illa quae in naturali quae ad apperceptionem veniunt, raro illa quae in rationali, nisi per quandam speciem lucis illuminantis illa quae in naturali, {2}aut sicut facultas influens, per quam disponuntur in ordinem illa quae cogitationis sunt, (c)ac sicut perceptivum rei quam mens intuetur; nisi haec et plura cognita sint, aegre possunt ad captum exponi illa quae in hoc versu; sicut, quod sit dispositio sancta scientificorum communium, et tunc remotio a doctrinalibus, ad recipienda vera fidei, et cum haec, quod sit status obscurus, et quod talis sit status instructionis: [3] usque paucis licet dicere quantum ad captum, at hoc quomodo se res habet apud hominem cum is a Domino reformatur, quia reformatio hominis est quaedam imago illorum quae apud Dominum cum Ipse in mundo fuit, ut supra n. 3043 dictum; cum reformatur homo, tunc quae sunt communia in naturali ejus homine, a Domino disponuntur ad correspondentiam illorum quae in caelo sunt; quid correspondentia, et quod sit inter spiritualia et naturalia, videatur n. 2987, 2989-2991, 3002; communia primum disponuntur ut particularia illis successive a Domino insinuari possint, (c)et his singularia; si enim non ordo communium sit, non potest existere ordo particularium, quia haec intrant in illa et confirmant, minus ordo singularium, quia haec intrant in particularia ut in sua communia, et illustrant; haec sunt quae intelliguntur per dispositionem sanctam scientificorum communium, et in sensu interno significantur per quod `in genua procumbere fecerit camelos'; sic enim se submittunt ad recipiendum influxum. [4] Cum haec ita disponuntur, tunc removentur doctrinalia, nam haec sunt conclusiones a scientificis, influit enim per rationale sicut dictamen, quod hoc verum sit, hoc non verum; sed ita, quod verum sit quia concordat cum dispositione communium, non verum quia discordat; non datur alius influxus quoad vera; doctrinalia quidem prius insunt, sed non sunt doctrinalia antequam creduntur, sunt modo scientifica, quare cum de illis cogitatur, non ex illis conclusio fit, sed ex aliis de illis; haec sunt quae intelliguntur per remotionem a doctrinalibus, et in sensu interno significantur hic per `extra urbem'; sed hic status est qui dicitur status obscurus, et significatur per `tempus vesperae'; cum autem doctrinalia confirmata sunt ut credantur, tunc venit `mane' seu status lucidus. Reliqua quae in hoc versu, ab illis quae nunc dicta sunt, patent. @1 haec sunt$ @2 et$