Arcana Coelestia (Potts) n. 3033

Previous Number Next Number See English 

3033. `Cave ne reducas filium meum illuc': quod significet quod nusquam conjungi posset, constat ab illis quae mox supra n. 3031 dicta sunt, ubi explicatum, quid in sensu interno sit `reducere filium ad terram ex qua Abraham exivit.' Quod affectio cum vero non concordans non conjungi possit bono {1}quod Rationalis, constare potest ex illis quae prius de conjunctione boni et veri, seu quod idem, de conjugio caelesti, n. 2173, 2507, 2727-2759 dicta sunt: quod ideo antiqui inter affectionem boni et veri conjugium instituerint, videatur n. 1904 tum quod `falsum nusquam' conjungi possit cum bono, nec verum cum malo, quia contrariae indolis sunt, n. 2388, 2429, 2531: quodque bonum cognitionibus veri, ut suis vasis recipientibus, insinuetur et sic fiat conjunctio, n. 1469, 1496, 1832, 1900, 1950, 2063, 2189, 2261, 2269, 2428, 2434, 2697. [2] Quod nulla possit esse conjunctio falsi cum bono, nec veri cum malo, sed solum falsi cum malo et veri cum bono, ad vivum percipere mihi datum est; et perceptum quod ita se habeat: cum homo affectionem boni habet, hoc est, cum vult bonum ex corde, quando aliquid cogitandum quod volendum et agendum, tunc ejus bene velle influit in ejus cogitare, et ibi se applicat et injungit cognitionibus quae ibi, ut suis vasis recipientibus, et per conjunctionem illam adigit eum ad ita cogitandum, volendum, et agendum; est quasi insitio boni in veris seu in cognitionibus veri: at cum homo non affectionem boni sed affectionem mali habet, hoc est, cum vult malum, ut cum bonum credit omne quod est pro se, ut is magnus fiat et ut dives, sic ut potiatur honore et opibus, et hoc finis ejus, quando aliquid cogitandum quod volendum et faciendum, tunc pariter ejus velle influit in ejus cogitare, et ibi excitat cognitiones quae apparent instar veri, ac ita adigit illum ad cogitandum, volendum et faciendum; et hoc, sinistre applicando cognitiones, et intuendo communia quaedam, quae ex sensu litterae Verbi hausit, vel ex alia scientia, sicut applicabilia in omni sensu; sic est malum quod copulatur falso, {2}nam tunc verum quod inibi privatur omni essentia veri: [3] tales in altera vita utcumque in vita corporis visi instructissimi prae aliis, sunt stupidiores aliis, et quantum in persuasione sunt quod in vero, tantum inducunt aliis caliginem; tales aliquamdiu apud me fuerunt, at non susceptibiles fuerunt alicujus affectionis boni ex vero, utcumque illis revocabantur in mentem vera quae in vita corporis noverunt, nam malum apud eos erat, cum quo conjungi vera non potuerunt: {3}hi nec interesse possunt consortio bonorum, sed si aliquid boni naturalis est apud illos, vastantur eousque dum nihil veri sciant, et remanenti bono tunc insinuatur aliquid veri, quantum pusillum boni remanentis capere potest. Qui autem in affectione boni ex corde fuerunt{4}, illi receptibiles sunt omnis veri, {5}juxta quantum et quale boni quod fuit apud illos. @1 i enim$ @2 nam tunc omne verum quod inibi privatur essentia veri, et evanescit$ @3 tales$ @4 i in vita corporis$ @5 secundum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church